allfeeds.ai

 

Colloquia apud Recentiores  

Colloquia apud Recentiores

Author: Jamie Banks

Haec series emissionum Latine facta tractat litteras Neo-Latinas quae dicuntur. Auscultantes invenient cum explicationes et enodationes textuum et contextuum, tum cogitationes de lingua ipsa longivivace et restauratione viva eius. Spero me et hoc propositum fructui et solacio fore vobis qui colant et diligant non modo Latinitatem et artem philologicam, sed etiamimmo praecipueiustitiam.
Be a guest on this podcast

Language: la

Genres: Education, History, Language Learning

Contact email: Get it

Feed URL: Get it

iTunes ID: Get it


Get all podcast data

Listen Now...

Colloquium apud Franciscum Baconem de natura investiganda
Episode 10
Monday, 17 August, 2020

Textus Baconis:Titulus: "De statu scientiarum, quod non sit foelix aut majorem in modum auctus; quodque alia omnino quam prioribus cognita fuerit via aperienda sit intellectui humano, et alia comparanda auxilia, ut mens suo jure in rerum naturam uti possit."Excerpta ex Praefatione:"Quare, ut quae dicta sunt complectamur, non videtur hominibus aut aliena fides aut industria propria circa scientias hactenus foeliciter illuxisse; praesertim quum et in demonstrationibus et in experimentis adhuc cognitis parum sit praesidii. Aedificium autem hujus universi, structura sua, intellectui humano contemplanti, instar labyrinthi est; ubi tot ambigua viarum, tam fallaces rerum et signorum similitudines, tam obliquae et implexae naturarum spirae et nodi, undequaque se ostendunt. Iter autem sub incerto sensus lumine, interdum affulgente, interdum se condente, per experientiae et rerum particularium sylvas perpetuo faciendum est. Quin etiam duces itineris (ut dictum est) qui se offerunt, et ipsi implicantur, atque errorum et errantium numerum augent. In rebus tam duris, de judicio hominum ex vi propria, aut etiam de foelicitate fortuita, desperandum est. Neque enim ingeniorum quantacunque excellentia, neque experiendi alea saepius repetita, ista vincere queat. Vestigia filo regenda sunt: omnisque via, usque a primis ipsis sensuum perceptionibus, certa ratione munienda. Neque haec ita accipienda sunt, ac si nihil omnino tot saeculis, tantis laboribus, actum sit. Neque enim eorum quae inventa sunt nos poenitet. Atque antiqui certe, in iis quae in ingenio et meditatione abstracta posita sunt, mirabiles se viros praestitere. Verum quemadmodum saeculis prioribus, cum homines in navigando per stellarum tantum observationes cursum dirigebant, veteris sane continentis oras legere potuerunt, aut maria aliqua minora et mediterranea trajicere; priusquam autem oceanus trajiceretur et novi orbis regiones detegerentur, necesse fuit usum acus nauticae, ut ducem viae magis fidum et certum, innotuisse: simili prorsus ratione, quae hucusque in artibus et scientiis inventa sunt, ea hujusmodi sunt ut usu, meditatione, observando, argumentando, reperiri potuerint; utpote quae sensibus propiora sint et communibus notionibus fere subjaceant; antequam vero ad remotiora et occultiora naturae liceat appellere, necessario requiritur ut melior et perfectior mentis et intellectus humani usus et adoperatio introducatur.Nos certe, aeterno veritatis amore devicti, viarum incertis et arduis et solitudinibus nos commisimus; et divino auxilio freti et innixi, mentem nostram et contra opinionum violentias et quasi instructas acies, et contra proprias et internas haesitationes et scrupulos, et contra rerum caligines et nubes et undequaque volantes phantasias, sustinuimus; ut tandem magis fida et secura indicia viventibus et posteris comparare possemus. Qua in re si quid profecerimus, non alia sane ratio nobis viam aperuit quam vera et legitima spiritus humani humiliatio."De Serie Hac:Jacobus Argentarius Noveboracensis loquor. Inveniri possum apud:Pipiatorium: @ApudRecentiores  (Sedes seriei)@Jacobusbanks (ego ipse)Sedes retialis:http://colloquia-apud-recentiores.simplecast.com

 

We also recommend:


Norton's Spanish Basics: Video
Mesa Public Schools


ume

Conversation & Pronunciation: Learn English with The Rachel's English Podcast
Rachel's English: Pronunciation & Conversation Guru, American Accent Trai

Podcasts J'aime le français

El hombre
Cynthia

Teaching Vietnamese Is My Hobby
Gam Nguyen

Min Lee
Min Lee

Voluntariado Express
Amelie

Lenise Beatriz
Lenise Beatriz

LANGUAGES
Fernando huerta

Tarea ZullyOlea3A
Zully Erandi Olea Martinez

Indicadores De Calidad Educativa
Dani -A